XAVERIUS Franciscus

XAVERIUS Franciscus
XAVERIUS Franciscus
primus Provincialis Indiae ab Ignatio Loiola, Iesuitici Ordinis Auctore, praepositus: sicut idem primum Provincialem Lusitaniae praeposuit Simonem Roderigium; Hispaniae, Antonium Araozium Cantabrum: Italiae Iacobum
Laynem; Germaniae, Petrum Canisium etc. nobilis fuit Cantaber, qui, postquam aliquaudiu Loyolae Societatem novam molientis institutum irrisisset, tandem secundus a Petro Fabro Allobroge, illi se socium ac imitatorem iunxit: quos dein sequnti sunt, Iacobus Laynes Seguntinus, Alfonsus Salmeron Toletanus, Nicolaus Bobadilla Placentinus, Simon Roderigius Lustianus; et post aliquanto, Claudius Iaius Gebennensis, Iohannes Codurius Ebredunensis et Paschasius Boetius Ambianensis, Fabri praecipue monitis permoti. Cum itaque, mox a prineipio Ordinis confirmati, A. C. 1540. Petrus Mazarenius, Iohannis Lusitaniae Regis Romae Legatus a Papa, Regis sui nomine peteret, ut ex decem Ignatii sociis praedictis, aliquot, promulgandi Euangelii gratiâ, in Indiam mitterentur: missis sunt ex illis duo, Franc. Xaverius Navariensis et Simon Rodericus Lusitanus, qui cum in Lusitaniam adpulissent, mox Xaverio India destinata, Rodericus autem in Lusitania retentus est. Xaverius igitur A. C. 1541 cum Indiae Praefecto Martino Alphonso Sosâ, et itineris comite e sua Societate Italo, nomine Paulo, in Indiam profectus, eo pervenit Maiô mense A. C. 1542 ac Goae aliquandiu versatus, in eam inde oram discessit, quae vulgo Comorini caput dicitur, ab Urbe Goa 600. mill. pass. atque hinc in alia quoque regna provinciasque transiit. Secuti eum postea alii quamplurimi periculosis navigationibus, et novas has insulas ad Romanos ritus pertraxerunt, ubi etiam multa ab iis edita miracula Iaponicae ac Indicae eorum literae referunt: de quibus tamen dubitant ex ipsorummet communione Viri cordati, vide Franc. de Victore, Relect. 5. Prop. 5. Acostam, l. 6. de Procur. Sal. Ind. c. 4. et alibi, Andr. Vegam, Opuscul. de Fide et Operibus, quaest. 3. Alios. Ipse Xaverius, l. 3. Epsist. 5. scribit: Si nos linguam calleremus Iaponicam, non dubito, quin plurimi fierent Christiani, Faxit Deus, ut eam brevi addiscamus. Tum demum aliquam Christianae rei navabimus operam. Nam nunc quidem inter eos, tamquam mutae statuae, versamur. Multa enim illi de nobis et dicunt et agitant, ad quae nos obmutescimus, patrii ipsorum sermonis ignari. Interim magnâ famâ is in iis locis versatus, post egregiam Romanae sedi navatam operam, Indorum Apostoli elogium tulit, Sanctorumque albo accessit, sub Gregorio XV. Vide Vitam eius, et Ludovicum Lucium, Histor. Iesuit. passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • FRANCISCUS Xaverius — Indorum Apostolus, albo Sanctorum accessit, sub Greg. XV …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Franciscus Georgius Josephus van Lith — SJ or often called Frans van Lith (17 May 1863 ndash;9 January 1926) was a Jesuit priest from Oirschot, Netherlands who pioneered the Catholic mission in Java, especially Central Java. He baptized the first Javanese at Sendangsono, founded a… …   Wikipedia

  • Franciscus Kareu — Franciscus Xaverius Kareu (eigentlich Franciszek Ksawery Karü, * 10. Dezember 1731 in Orscha; † 30. Juli 1802 in Polazk) war von 1799 bis 1801 Generalvikar und von 1801 bis 1802 Generaloberer der Societas Jesu.[1] Leben Er trat 1754 in Vilnius in …   Deutsch Wikipedia

  • Franciscus Xaverius, S. (14) — 14S. Franciscus Xaverius, Ap. Ind. (3. Dec.) Der hl. Franz Xaver, der Apostel von Indien, wurde in Spanien geboren am 7. April 1506, im Schlosse Xavier, am Fuße der Pyrenäen, zwei Stunden von Pampelona (Pamplona, Pampeluna) und hatte zum Vater… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Franciscus de Borgia, S. (13) — 13S. Franciscus de Borgia, C. (10. Oct.) Der hl. Franz von Borgia,54 der vierte Herzog von Gandia und dritter General der Jesuiten, wurde geboren den 20. Oct. 1510 zu Gandia in Königreich Valencia in Spanien, als der Sohn des Herzogs Johann II.… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Franciscus Xaverius, V. (28) — 28V. Franciscus Xaverius (Josephus, Maria) Bianchi, (31. Jan.), Priester der Congregation der regulirten Kleriker des hl. Paulus, wurde geboren zu Arpino, in der Diöcese Sora, am 2. Dec. 1743, und starb zu Neapel im Geruche der Heiligkeit am 31.… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Franciscus Xaverius Can, V. (32) — 32V. Franciscus Xaverius Can, (20. Nov.), ein Martyrer in Tongking, wurde im J. 1803 in der Christengemeinde Son Mieng, einem Gebiete des apostolischen Vicariats West Tongking, geboren. Er wurde von seiner Kindheit an im Collegium der Missionen… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Ксаверий Franciscus — (Xaverius, Francois de Xavier) мученик и святой католической церкви, один из первых миссионеров иезуитского ордена на востоке Азии. Род. в Наварре, был проф. философии в Бовэ. В 1534 г. принес Лойоле клятву в том, что последует за ним в Иерусалим …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • APOSTOLUS Indorum — vide infra Xaverius Franciscus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Francis Kareu — Franciscus Xaverius Kareu (eigentlich Franciszek Ksawery Karü, * 10. Dezember 1731 in Orscha; † 30. Juli 1802 in Polazk) war von 1799 bis 1801 Generalvikar und von 1801 bis 1802 Generaloberer der Societas Jesu.[1] Leben Er trat 1754 in Vilnius in …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”